CATALOCHISMUS

CATALOCHISMUS
CATALOCHISMUS
Graece Καταλοχισμὸς, liber dictus est τῆς γενικῆς γραφῆς, h. e. in quo descripta erant singularum familiarum et omnium inde descendentium nomina. Apud Esdram, l. 1. c. 4. καὶ τούτων ζηθηθείσης τῆς γενικῆς γραφῆς εν τῷ καταλοχισμῷ, καὶ μὴ εὑρεθεισης, ἐχωρίςθησαν τȏυ ἱερατευειν. Vulgatus ita vertit, Horum quaesita est generis scriptura in paedatur, et non est inventa. Ubi καταλοχισμὸν reddit paedaturam, an voce ἀπὸ τῶ παίδων confictâ, ut καταλοχισμὸς est ἀπὸ τῶ λοχειῶν seu λοχισμῶν, h. e. a generationibus; an καταλοχισμὸν sic accepit, quasi κατατοπισμὸν aut καταχωρισμὸν, et pedaturam vocat laterculum, in quo generationes descriptae. Pedaturam enim Latini vocant quodlibet spatium, in quo aliquid poni locative possit. Certe apud Romanos, qui pater factus esset, natum sibi puerum cum nomine apud Acta profiteri cogebatur, cuius et nomen tabulis publicis inserebatur. Iuvenalis, Sat. 9. v. 84.
---- ---- Libris Actorum spargere gaudes
Argumenta viri.
Quae publica liberorum ἀπογραφὴ, solita apud Aerarii Praefectum fieri, Graece καταλοχισμὸς, quasi puerperiorum et liberorum census et professio descriptioque, non male diceretur. Sed et καταλοχίζειν, Graecis est distribuere milites in λόχους seu τάγματα, quinquaginta ut plurimum hominibus constantia, apud Arrianum de Expedit. Alexandri, l. 7. Imo λόχος quemlibet etiam numerum vel τάγμα significat. Hinc, cum homines in IUdaea per familias, veluti κατα λόχους tributi censerentur, καταλοχισμὸς quoque dici potuit census et ἀπογραφὴ familiarum: Laterculus, vel matricula, quâ continebantur descripta familiarum omnium Iudaeae nomina et homines, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 716. et 717.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”